VIRGINALIS Zona

VIRGINALIS Zona
VIRGINALIS Zona
castitatis symbolum: sicut eius olutio, Spoinsalium ac fecunditatis, fuit. Hanc proin Mariti veteri more, primâ coniugii nocte, solvebant, ad sobolis propagationem, unde Zonam solvere in Proverbium abiit. Nova namque Nupta dudum zonâ laneâ et innodatâ cingebatur, quam in geniali lecto postea Sponsus solvebat, teste Festô et Arnobiô contra Gentes, l. 3. Ita autem is: Cingulô nova Nupta praecingebatur, factô ex lana ovis, ut sicut illa in domum sublata coniuncta inter se sit: sic vir suus secum einctus vinctusque esset. Hoc Herculaneonodô umctum Vir solvit, ominis gratiâ, ut sic ipse felix sit in suscipiendis liberis, quemadmodum fuit Hercules, qui septuaginta liberos reliquit. Cinxiae Iunopnis nomen sanctum habebatur in Nuptiis, quod initiô coniugii solutio erat einguli, quô nova Nupta erat cincta. Hic vero, Unctionibus, ait, inquitis superest Unxia, Cingulorum Cinxia replicationi: Victua et Potua sanctissimae, victui potuique procurant. O egregia Numinum et singularis porestatum interpretatio. Nempe Zonam hanc a sponso, non sine Virginensis Deae aut Iunonis Cinxiae ope, solvi crediderunt. Non. Marcellus, cingulum huiusmodi a Marito tacito taxim solvi consuevisse, tradit. Nonnumquam sive potius aliâ in regione, a Pronuba cunctabundae virgini laneum hoc cingulum duobus digitis solvi atque Dianae, ob id Cinxiae cognominatae, sacrari fuisse solitum legimus. Nisi dicamus Virginem desponsaram, duas habuisse zonas, quarum exterorem supra tunicam pronuba solveret; interiorem supra interulam, in lecto, Maritus. Vide historiam pulcherrimam, de huiusmodi Virginali Zona Troezeniarum, apud Pausaniam, in Corinth. Cael. Rhodig. vero Antiqq. Lect. l. 16. c. 10. observat, a Veteribus zonam huiusmodi etiam Mitram dictam esse et solvi consuevisse primum parturientibus, longe post nuptias, atque Dianae, hinc Λυσιζώνῃ dictae, fuisse dicatam. Sed facile has sententias conciliat Bartholinus, triplicis Zonae distinctione, ut in seqq. videbimus. Idem Rhodig. Virginalem Zonam Taeniam quoque appellatam fuisse, ait; unde Taeniapolis apud Eupolin, interprete Athenaeô, pro ea quae distrahit zonas. Et certum est, vetustis temporibus Virgines faciam Virginalem perpetuo gesâsse, cuius iam Homerum meminisse viemus, Od. λ. qui mos ad romanos postea manavit, duravitque usque ad casum Imperii: Imo hodieque, utuntur, ait Vives, et in Hispania Virgines fasciis, etc. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 121. ubi Lucernam Aegyptiorum mysticam erudite explicat, ut et infra, in voce Zona.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FASCIA — ex Graeco Βασκία, ut videre est, apud Salmas. ad Solin. p. 138. non modo in vestitu, sed etiam in ornatu numeratur, Martiano Capellae l. 2. de Nupt. At cingulum, quo pectus annecteret, sibi prudens mater exolvit, et ne Philologia ipsius Phronesis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Virginia (nombre) — Virginia Origen Latino Género Femenino Santoral 21 de Mayo, 14 de Agosto y 15 de Diciembre Significado virgen …   Wikipedia Español

  • VIRGO — I. VIRGO Graece Παρθένος, inter Minervae cognomina, apud Athenienses, uti vidimus supra ubi de Nuptiis. Sed et Sesti Iovis et Virginis Heroum Plinio memoratur, l. 10. c. 4. Est percelebris apud Seston urbem aquilae gloria: edueatam a virgine… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”